carmina libraria Xenophon, opera Ioanne Leuvenclaio interprete (epistolae et carmina)

Testo base di riferimento: Basileae per Thomam Guarinum, 1569


Ioannni Leuvenclaio Daniel Hermannus Borussus s.p.

 

Vt quando vivos, pulchra sub imagine vultus

      Aemula pictoris fingere dextra solet,

Quo magis emineant viventes corporis artus

      Congruus illustrat singula membra color:

5

Sic tuus hic Xenophon Romano indutus amictu

      Prodit ut in Graia se putet esse stola.

Non modo cura tibi maculas abstergere cunctas

      In multis passim quae latuere locis;

Sed quoque cura fuit genuinos reddere sensus

10

      Ingenii magna dexteritate tui.

Addis et obscuris verborum lumina rebus

      Obductae magno quae iacuere situ.

Quin et corruptis sententia si qua lituris

      Suspensa incertis sensibus ante fuit:

15

Hanc animam in partes rapiens, has rursus in illas

      Excutis in prisco possit ut esse statu.

Dum potes, ingenii praestantibus utere donis

      Iam doctrina annos exsuperante tuos.

Vtque Leo praestans animis et robore praestans

20

      Non movet exiguae praelia saeva ferae,

Ingentes vires ingentem at vertit in hostem

      Acrior et magnas pervolat ante feras;

Sic quoque te virtus fulminibus excitet ausis

      Vt sis ingenio, qui potes esse, tuo.

25

Perge labore tuo tenerae prodesse iuventae

      Perge tibi aeternum surget in orbe decus.

Namque tibi magnas refert respublica grates

      Ibit et in laudes plurima turba tuas.

At quae te natum vitalibus obtulit aures

30

      Applaudet famae Vuesphala terra tuae.